Missale secundum ritum insignis ecclesie Eduensis : sacerdotibus ejusdẽ ecclesie perquam necessariũ. Ipsi enim missam celebrare intẽdẽtes : quo pacto ad divinũ officiũ se preparẽt : ante calendariũ perpulchre prenotatũ inspiciãt. Atque post calendariũ vigintiquatuor enumerantur remedia : quibus providẽdũ est casibus contingẽtibus tã circa missam quam circa celebraturũ : a sacris doctoribus explanata. Preterea quotatiões evãgeliorum epistolarũ psalmorum aliorũque locorũ sacre scripture suis in locis exacta opera annotate sunt. Deinde in sanctorali : si quid de sanctis propriũ non habentibus ad cõmune remittitur : ex responsu numeri foliorum facillime occurret inveniendum.